1. Praedestinatis nemo nocere valet. Apostolum beatum audivimus exhortantem et confirmantem nos, cum diceret nobis: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Pro quibus autem sit Deus, superius ostendit, ubi ait: quos autem praedestinavit, illos et vocavit; quos autem vocavit, illos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificavit. Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Deus pro nobis, ut praedestinaret nos; Deus pro nobis, ut vocaret nos; Deus pro nobis, ut justificaret nos; Deus pro nobis, ut glorificaret nos. Si Deus pro nobis, quis contra nos? Praedestinavit, antequam essemus; vocavit, cum aversi essemus; justificavit, cum peccatores essemus; glorificavit, cum mortales essemus. Si Deus pro nobis, quis contra nos? Praedestinatis a Deo, vocatis, justificatis, glorificatis, qui vult adversari, paret se, si potest bellare adversus Deum. Ubi enim audivimus, Si Deus pro nobis, quis contra nos? nisi qui Deum vincit, non laedit nos. Et quis est qui vincit Omnipotentem? Quicumque reluctari voluerit, sibi nocet. Hoc est, quod et Paulo adhuc Saulo de coelo Christus clamavit: Non tibi expedit contra stimulum calcitrare. Saeviat, saeviat quantum potest; qui calces adversus stimulum mittit, nonne in se ipsum saevit? 2. Deus nobis debitor factus ex promissis. In his autem quatuor rebus, quas commendavit Apostolus insignes, quae pertinent ad eos pro quibus est Deus, id est, praedestinatione, vocatione, justificatione, glorificatione; in his ergo quatuor rebus considerare debemus quid jam habeamus, et quid adhuc exspectemus. In his enim quae jam habemus, laudemus Deum largitorem: in his quae nondum habemus, teneamus debitorem. Debitor enim factus est, non aliquid a nobis accipiendo, sed quod ei placuit promittendo. Aliter enim dicimus homini, Debes mihi quia dedi tibi: et aliter dicimus, Debes mihi, quia promisisti mihi. Quando dicis, Debes mihi, quia dedi tibi: a te processit beneficium, sed mutuatum, non donatum. Quando autem dicis, Debes mihi, quia promisisti mihi: tu nihil dedisti, et tamen exigis. Bonitas enim ejus qui promisit, dabit, ne in malitiam fides convertatur. Qui enim fallit, malus est, Deo autem numquid dicimus, Redde mihi, quia dedi tibi? Quid dedimus Deo, quando totum quod sumus, et quod habemus boni, ab illo habemus? Nihil ergo ei dedimus. Non est quemadmodum ista voce exigamus debitorem Deum, maxime dicente nobis Apostolo, Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Illo ergo modo possumus exigere Dominum nostrum, ut dicamus: Redde quod promisisti, quia fecimus quod jussisti: et hoc tu fecisti, quia laborantes juvisti. 3. Vocati et praedestinati sumus gratis. Nemo ergo dicat: Ideo me vocavit Deus, quia colui Deum. Quomodo coluisses, si vocatus non fuisses? Si propterea te vocavit Deus, quia coluisti Deum: ergo prior dedisti, et retribuit tibi. Nonne istam tibi vocem Apostolus tollit, cum dicit, Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Sed ecce quando vocatus es, vel jam eras. Quomodo praedestinareris, nisi quando non eras? Quid Deo dedisti, quando qui aliquid dares, non eras? Quid ergo fecit Deus, quando praedestinavit qui non erat? Quod ait Apostolus: Qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt. Si jam esses, non praedestinareris; nisi aversus esses, non vocareris; nisi impius esses, non justificareris, nisi terrenus et abjectus esses, non glorificareris. Quis ergo prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Quid ergo reddimus? Ipsi gloria. Quia non eramus, quando sumus praedestinati; quia aversi eramus, quando sumus vocati; quia peccatores eramus, quando sumus justificati: agamus Deo gratias, ne remaneamus ingrati. 4. Justificati utrum jam simus. Lucta hic in justificatis manens. Proposueramus autem considerare de his quatuor rebus quid jam consecuti fuerimus, quid adhuc adipiscendum exspectemus. Praedestinati enim jam sumus et antequam essemus. Vocati sumus, quando christiani facti sumus. Jam ergo et hoc habemus. Justificati, quid? Quid est, justificati? Audemus dicere, jam hoc tertium habere nos? Et erit quisquam nostrum qui audeat dicere, Justus sum? Puto enim hoc esse, Justus sum, quod est, peccator non sum. Si audes hoc dicere, occurrit tibi Joannes: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Quid ergo? Nihil habemus de justitia? An habemus, sed non totum habemus? Hoc ergo quaeramus. Si enim aliquid habemus, et aliquid non habemus; crescat quod habemus, et implebitur quod non habemus. Ecce enim baptizati sunt homines, omnia illis peccata dimissa sunt, justificati sunt a peccatis; negare non possumus: restat tamen lucta cum carne, restat lucta cum mundo, restat lucta cum diabolo. Qui autem luctatur, aliquando ferit, aliquando percutitur; aliquando vincit, aliquando perimitur: quomodo de stadio exeat attenditur. Nam si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Item, si dixerimus quia justitiae nihil habemus, adversum Dei dona mentimur. Si enim justitiae nihil habemus, nec fidem habemus: si fidem non habemus, christiani non sumus. Si autem fidem habemus, jam aliquid habemus justitiae. Ipsum aliquid, vis nosse quantum sit? Justus ex fide vivit): justus, inquam, ex fide vivit; quia credit quod non videt. 5. Justificatio aliqua vere per fidem. Patres, arietes sancti, duces Apostoli, quando annuntiaverunt, non solum viderunt oculis, sed etiam manibus tractaverunt: et tamen Dominus servans nobis donum fidei, cuidam discipulorum suorum tractanti, palpanti, veritatem digitis inquirenti et invenienti, exclamanti, Dominus meus et Deus meus; ait ipse Dominus et Deus, Quia vidisti, credidisti. Et nos futuros intuens: Beati, inquit, qui non viderunt et crediderunt. Non vidimus, audivimus, et credidimus. Beati praedicti sumus, et de justitia nihil habemus? Venit Dominus carnaliter ad Judaeos, et occisus est: non venit ad nos, et acceptus est. Populus quem non cognovi, servivit mihi, in obauditu auris obedivit mihi. Nos sumus, et de justitia nihil habemus? Omnino habemus. Grati simus ex eo quod habemus: ut addatur quod non habemus, et non perdamus quod habemus. Ergo et hoc tertium jam agitur in nobis. Justificati sumus: sed ipsa justitia, cum proficimus, crescit. Et quomodo crescit dicam, et vobiscum quodam modo conferam; ut unusquisque vestrum jam in ipsa justificatione constitutus, accepta scilicet remissione peccatorum per lavacrum regenerationis, accepto Spiritu sancto, proficiens de die in diem, videat ubi sit, accedat, proficiat et crescat, donec consummetur, non ut finiatur, sed ut perficiatur. 6. Fides justificans a fide daemonum discernitur per spem et charitatem. Spes. Charitas. Incipit homo a fide: quid pertinet ad fidem? Credere. Sed adhuc ista fides discernatur ab immundis spiritibus. Ad fidem quid pertinet? Credere. Sed ait apostolus Jacobus: Et daemones credunt, et contremiscunt. Si tantum credis, et sine spe vivis, vel dilectionem non habes: Et daemones credunt, et contremiscunt. Quid magnum est, si dicis Christum Filium Dei? Hoc dixit Petrus, et audivit, Beatus es Simon Bar Jona: hoc dixerunt daemones, et audierunt, Obmutescite. Ille beatus, dicitur ei, Quia non revelavit tibi caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Illi autem audiunt, Obmutescite: et hoc ipsum dicunt, et repelluntur. Una vox est: sed Dominus radicem interrogat, non florem. Unde dicitur ad Hebraeos: Ne qua radix amaritudinis sursum germinans molestet, et per illam contaminentur multi. Prius ergo discerne fidem tuam a fide daemonis. Unde eam discernis? Daemones hoc dixerunt timendo, Petrus amando. Adde ergo fidei spem. Et quae spes est, nisi de aliqua conscientiae bonitate? Speique ipsi adde charitatem. Desuper eminentem viam habemus, dicente Apostolo, Supereminentem viam vobis demonstro: Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens: et caetera enarrat bona, et sine charitate nihil prodesse confirmat. Maneant ergo haec, fides, spes, charitas: major autem horum charitas. Sectamini charitatem. Discernite ergo fidem vestram. Jam estis de praedestinatis, vocatis, justificatis. Paulus Apostolus dicit: Neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium; sed fides. Dic adhuc, Apostole, adde, discerne; quia, Et daemones credunt et contremiscunt: ergo adde et discerne, daemones enim credunt, et contremiscunt quod oderunt. Distingue, Apostole, et circumcide fidem meam, et discerne causam meam de gente non sancta. Plane distinguit, discernit, circumcidit. Et fides, inquit, quae per dilectionem operatur. 7. Cultus gratuitus Dei. Qui solus animam satiat. Unusquisque ergo, fratres mei, inspiciat se intus, appendat se, probet se in omnibus factis suis, bonis operibus suis, quae faciat cum charitate, non exspectans retributionem temporalem, sed promissum Dei, faciem Dei. Non enim quidquid tibi Deus promittit, valet aliquid praeter ipsum Deum. Omnino me non satiaret Deus, nisi promitteret mihi se ipsum Deum. Quid est tota terra? Quid est totum mare? Quid est totum coelum? Quid sunt omnia sidera? Quid sol? Quid luna? Quid exercitus Angelorum? Omnium istorum Creatorem sitio: ipsum esurio, ipsum sitio, ipsi dico, Quoniam apud te est fons vitae. Qui mihi dicit: Ego sum panis qui de coelo descendi. Esuriat et sitiat peregrinatio mea, ut satietur praesentia mea. Arridet mundus multis rebus, pulchris, fortibus, variis: pulchrior est ille qui fecit, fortior et clarior ille qui fecit, suavior ille est qui fecit. Satiabor, cum manifestabitur gloria tua. Fides ergo quae per dilectionem operatur si est in vobis, jam pertinetis ad praedestinatos, vocatos, justificatos: ergo crescat in vobis. Fides enim quae per dilectionem operatur, sine spe esse non potest. Cum autem venerimus, jam erit ibi fides? dicetur nobis, Crede? Non utique. Videbimus eum, contemplabimur eum. Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Quia nondum apparuit, ideo fides. Filii Dei sumus, praedestinati, vocati, justificati: filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Modo ergo fides, antequam appareat quod erimus. Scimus quod cum apparuerit, similes ei erimus. Numquid quia credimus? Non. Quare ergo? Quoniam videbimus eum sicuti est. 8. Spes, in hac peregrinatione solatium. Quid spes? erit ibi? Spes jam non erit, quando erit res. Etenim ipsa spes peregrinationi necessaria est, ipsa est quae consolatur in via. Viator enim quando laborat ambulando, ideo laborem tolerat, quia pervenire sperat. Tolle illi spem perveniendi, continuo franguntur vires ambulandi. Ergo et spes quae hic est, ad justitiam pertinet peregrinationis nostrae. Ipsum Apostolum audi: Adoptionem, inquit, exspectantes, in nobismetipsis ingemiscimus adhuc. Ubi est gemitus, jam non potest dici illa felicitas, de qua Scriptura dicit, Transiit labor et gemitus. Ergo adhuc, inquit, in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes redemptionem corporis nostri. Adhuc ingemiscimus. Quare? Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes. Si enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. In hac ergo patientia martyres coronabantur; desiderabant quae non videbant, contemnebant quae ferebant. In hac spe dicebant: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an gladius? Quia propter te. Et ubi est propter quem? Quia propter te, inquit, mortificamur tota die. Propter te. Et ubi est, Beati qui non viderunt et crediderunt? Ecce ubi est, in te est, quia et fides ipsa in te ipso est. An fallit nos Apostolus, qui dicit habitare Christum per fidem in cordibus nostris? Modo per fidem, tunc per speciem: modo per fidem, quamdiu in via, quamdiu in peregrinatione. Quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, non per speciem. 9. Deus beatis erit omnia in omnibus. Charitas sola semper manet. Si hoc est fides, quid erit species? Audi quid erit: Ut sit Deus omnia in omnibus. Quid est, Omnia? Quidquid hic quaerebas, quidquid hic pro magno habebas, ipse tibi erit. Quid hic volebas, quid amabas? Manducare et bibere? Ipse tibi erit cibus, ipse tibi erit potus. Quid hic volebas? Sanitatem corporis fragilem, transeuntem? Ipse tibi immortalitas erit. Quid hic quaerebas? Divitias? Avare, quid enim tibi sufficit, si Deus ipse non sufficit? Sed quid amabas? Gloriam, honores? Deus tibi erit gloria: cui et modo dicitur, Gloria mea, et exaltans caput meum. Jam enim exaltavit caput meum. Caput nostrum Christus est. Sed quid miraris? Quia caput et caetera membra exaltabuntur; tunc erit Deus omnia in omnibus. Hoc modo credimus, hoc modo speramus: cum venerimus, tenebimus; et jam visio erit, non fides: cum venerimus, tenebimus, et jam res erit, non spes. Charitas quid? numquid et ipsa modo est, et tunc non erit? Si amamus credendo et non videndo; quomodo amabimus videndo et tenendo? Ergo charitas erit, sed perfecta erit: sicut Apostolus ait, Fides, spes, charitas, tria haec; major autem horum charitas. Hanc habentes, et in nobis nutrientes, securi illo adjuvante perseverantes in eo, dicamus: Quis nos separabit a charitate Christi? donec ipse misereatur, ipse perficiat. Tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Quoniam propter te mortificamur tota die, deputati sumus ut oves occisionis. Et quis supportat? quis omnia tolerat? Sed in his omnibus superamus. Unde? Per eum qui dilexit nos. Ergo, Si Deus pro nobis, quis contra nos?