1 1. Praedestinatis nemo nocere valet. Apostolum beatum audivimus exhortantem et
2 confirmantem nos, cum diceret nobis: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Pro quibus autem
3 sit Deus, superius ostendit, ubi ait: quos autem praedestinavit, illos et vocavit; quos autem
4 vocavit, illos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificavit. Quid ergo dicemus ad
5 haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Deus pro nobis, ut praedestinaret nos; Deus pro
6 nobis, ut vocaret nos; Deus pro nobis, ut justificaret nos; Deus pro nobis, ut glorificaret nos. Si
7 Deus pro nobis, quis contra nos? Praedestinavit, antequam essemus; vocavit, cum aversi
8 essemus; justificavit, cum peccatores essemus; glorificavit, cum mortales essemus. Si Deus
9 pro nobis, quis contra nos? Praedestinatis a Deo, vocatis, justificatis, glorificatis, qui vult
10 adversari, paret se, si potest bellare adversus Deum. Ubi enim audivimus, Si Deus pro nobis,
11 quis contra nos? nisi qui Deum vincit, non laedit nos. Et quis est qui vincit Omnipotentem?
12 Quicumque reluctari voluerit, sibi nocet. Hoc est, quod et Paulo adhuc Saulo de coelo
13 Christus clamavit: Non tibi expedit contra stimulum calcitrare. Saeviat, saeviat quantum
14 potest; qui calces adversus stimulum mittit, nonne in se ipsum saevit? 2. Deus nobis debitor
15 factus ex promissis. In his autem quatuor rebus, quas commendavit Apostolus insignes, quae
16 pertinent ad eos pro quibus est Deus, id est, praedestinatione, vocatione,
17 justificatione, glorificatione; in his ergo quatuor rebus considerare debemus quid jam
18 habeamus, et quid adhuc exspectemus. In his enim quae jam habemus, laudemus Deum
19 largitorem: in his quae nondum habemus, teneamus debitorem. Debitor enim factus est, non
20 aliquid a nobis accipiendo, sed quod ei placuit promittendo. Aliter enim dicimus homini,
21 Debes mihi quia dedi tibi: et aliter dicimus, Debes mihi, quia promisisti mihi. Quando dicis,
22 Debes mihi, quia dedi tibi: a te processit beneficium, sed mutuatum, non donatum. Quando
23 autem dicis, Debes mihi, quia promisisti mihi: tu nihil dedisti, et tamen exigis. Bonitas enim
24 ejus qui promisit, dabit, ne in malitiam fides convertatur. Qui enim fallit, malus est, Deo
25 autem numquid dicimus, Redde mihi, quia dedi tibi? Quid dedimus Deo, quando totum quod
26 sumus, et quod habemus boni, ab illo habemus? Nihil ergo ei dedimus. Non est
27 quemadmodum ista voce exigamus debitorem Deum, maxime dicente nobis Apostolo, Quis
28 enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit illi, et
29 retribuetur ei? Illo ergo modo possumus exigere Dominum nostrum, ut dicamus: Redde quod
30 promisisti, quia fecimus quod jussisti: et hoc tu fecisti, quia laborantes juvisti. 3. Vocati et
31 praedestinati sumus gratis. Nemo ergo dicat: Ideo me vocavit Deus, quia colui Deum.
32 Quomodo coluisses, si vocatus non fuisses? Si propterea te vocavit Deus, quia coluisti Deum:
33 ergo prior dedisti, et retribuit tibi. Nonne istam tibi vocem Apostolus tollit, cum dicit, Aut quis
34 prior dedit illi, et retribuetur ei? Sed ecce quando vocatus es, vel jam eras. Quomodo
35 praedestinareris, nisi quando non eras? Quid Deo dedisti, quando qui aliquid dares, non eras?
36 Quid ergo fecit Deus, quando praedestinavit qui non erat? Quod ait Apostolus: Qui vocat ea
37 quae non sunt, tanquam ea quae sunt. Si jam esses, non praedestinareris; nisi aversus esses,
38 non vocareris; nisi impius esses, non justificareris, nisi terrenus et abjectus esses, non
39 glorificareris. Quis ergo prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in
40 ipso sunt omnia. Quid ergo reddimus? Ipsi gloria. Quia non eramus, quando sumus
41 praedestinati; quia aversi eramus, quando sumus vocati; quia peccatores eramus, quando
42 sumus justificati: agamus Deo gratias, ne remaneamus ingrati. 4. Justificati utrum jam simus.
43 Lucta hic in justificatis manens. Proposueramus autem considerare de his quatuor rebus quid
44 jam consecuti fuerimus, quid adhuc adipiscendum exspectemus. Praedestinati enim jam
45 sumus et antequam essemus. Vocati sumus, quando christiani facti sumus. Jam ergo et hoc
46 habemus. Justificati, quid? Quid est, justificati? Audemus dicere, jam hoc tertium habere nos?
47 Et erit quisquam nostrum qui audeat dicere, Justus sum? Puto enim hoc esse, Justus sum,
48 quod est, peccator non sum. Si audes hoc dicere, occurrit tibi Joannes: Si dixerimus quia
49 peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Quid ergo? Nihil
50 habemus de justitia? An habemus, sed non totum habemus? Hoc ergo quaeramus. Si enim
51 aliquid habemus, et aliquid non habemus; crescat quod habemus, et implebitur quod non
52 habemus. Ecce enim baptizati sunt homines, omnia illis peccata dimissa sunt, justificati sunt a
53 peccatis; negare non possumus: restat tamen lucta cum carne, restat lucta cum mundo, restat
54 lucta cum diabolo. Qui autem luctatur, aliquando ferit, aliquando percutitur; aliquando vincit,
55 aliquando perimitur: quomodo de stadio exeat attenditur. Nam si dixerimus quia peccatum
56 non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Item, si dixerimus quia justitiae
57 nihil habemus, adversum Dei dona mentimur. Si enim justitiae nihil habemus, nec fidem
58 habemus: si fidem non habemus, christiani non sumus. Si autem fidem habemus, jam aliquid
59 habemus justitiae. Ipsum aliquid, vis nosse quantum sit? Justus ex fide vivit): justus, inquam,
60 ex fide vivit; quia credit quod non videt. 5. Justificatio aliqua vere per fidem. Patres, arietes
61 sancti, duces Apostoli, quando annuntiaverunt, non solum viderunt oculis, sed etiam manibus
62 tractaverunt: et tamen Dominus servans nobis donum fidei, cuidam discipulorum suorum
63 tractanti, palpanti, veritatem digitis inquirenti et invenienti, exclamanti, Dominus meus et
64 Deus meus; ait ipse Dominus et Deus, Quia vidisti, credidisti. Et nos futuros intuens: Beati,
65 inquit, qui non viderunt et crediderunt. Non vidimus, audivimus, et credidimus. Beati
66 praedicti sumus, et de justitia nihil habemus? Venit Dominus carnaliter ad Judaeos, et occisus
67 est: non venit ad nos, et acceptus est. Populus quem non cognovi, servivit mihi, in obauditu
68 auris obedivit mihi. Nos sumus, et de justitia nihil habemus? Omnino habemus. Grati simus
69 ex eo quod habemus: ut addatur quod non habemus, et non perdamus quod habemus. Ergo et
70 hoc tertium jam agitur in nobis. Justificati sumus: sed ipsa justitia, cum proficimus, crescit. Et
71 quomodo crescit dicam, et vobiscum quodam modo conferam; ut unusquisque vestrum jam in
72 ipsa justificatione constitutus, accepta scilicet remissione peccatorum per lavacrum
73 regenerationis, accepto Spiritu sancto, proficiens de die in diem, videat ubi sit, accedat,
74 proficiat et crescat, donec consummetur, non ut finiatur, sed ut perficiatur. 6. Fides justificans
75 a fide daemonum discernitur per spem et charitatem. Spes. Charitas. Incipit homo a fide: quid
76 pertinet ad fidem? Credere. Sed adhuc ista fides discernatur ab immundis spiritibus. Ad fidem
77 quid pertinet? Credere. Sed ait apostolus Jacobus: Et daemones credunt, et contremiscunt. Si
78 tantum credis, et sine spe vivis, vel dilectionem non habes: Et daemones credunt, et
79 contremiscunt. Quid magnum est, si dicis Christum Filium Dei? Hoc dixit Petrus, et audivit,
80 Beatus es Simon Bar Jona: hoc dixerunt daemones, et audierunt, Obmutescite. Ille beatus,
81 dicitur ei, Quia non revelavit tibi caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Illi autem
82 audiunt, Obmutescite: et hoc ipsum dicunt, et repelluntur. Una vox est: sed Dominus radicem
83 interrogat, non florem. Unde dicitur ad Hebraeos: Ne qua radix amaritudinis sursum
84 germinans molestet, et per illam contaminentur multi. Prius ergo discerne fidem tuam a fide
85 daemonis. Unde eam discernis? Daemones hoc dixerunt timendo, Petrus amando. Adde ergo
86 fidei spem. Et quae spes est, nisi de aliqua conscientiae bonitate? Speique ipsi adde
87 charitatem. Desuper eminentem viam habemus, dicente Apostolo, Supereminentem viam
88 vobis demonstro: Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam,
89 factus sum velut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens: et caetera enarrat bona, et sine
90 charitate nihil prodesse confirmat. Maneant ergo haec, fides, spes, charitas: major autem
91 horum charitas. Sectamini charitatem. Discernite ergo fidem vestram. Jam estis de
92 praedestinatis, vocatis, justificatis. Paulus Apostolus dicit: Neque circumcisio aliquid valet,
93 neque praeputium; sed fides. Dic adhuc, Apostole, adde, discerne; quia, Et daemones credunt
94 et contremiscunt: ergo adde et discerne, daemones enim credunt, et contremiscunt quod
95 oderunt. Distingue, Apostole, et circumcide fidem meam, et discerne causam meam de gente
96 non sancta. Plane distinguit, discernit, circumcidit. Et fides, inquit, quae per dilectionem
97 operatur. 7. Cultus gratuitus Dei. Qui solus animam satiat. Unusquisque ergo, fratres mei,
98 inspiciat se intus, appendat se, probet se in omnibus factis suis, bonis operibus suis, quae
99 faciat cum charitate, non exspectans retributionem temporalem, sed promissum Dei, faciem
100 Dei. Non enim quidquid tibi Deus promittit, valet aliquid praeter ipsum Deum. Omnino me
101 non satiaret Deus, nisi promitteret mihi se ipsum Deum. Quid est tota terra? Quid est totum
102 mare? Quid est totum coelum? Quid sunt omnia sidera? Quid sol? Quid luna? Quid exercitus
103 Angelorum? Omnium istorum Creatorem sitio: ipsum esurio, ipsum sitio, ipsi dico, Quoniam
104 apud te est fons vitae. Qui mihi dicit: Ego sum panis qui de coelo descendi. Esuriat et sitiat
105 peregrinatio mea, ut satietur praesentia mea. Arridet mundus multis rebus, pulchris, fortibus,
106 variis: pulchrior est ille qui fecit, fortior et clarior ille qui fecit, suavior ille est qui fecit.
107 Satiabor, cum manifestabitur gloria tua. Fides ergo quae per dilectionem operatur si est in
108 vobis, jam pertinetis ad praedestinatos, vocatos, justificatos: ergo crescat in vobis. Fides enim
109 quae per dilectionem operatur, sine spe esse non potest. Cum autem venerimus, jam erit ibi
110 fides? dicetur nobis, Crede? Non utique. Videbimus eum, contemplabimur eum. Dilectissimi,
111 filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Quia nondum apparuit, ideo fides. Filii Dei
112 sumus, praedestinati, vocati, justificati: filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus.
113 Modo ergo fides, antequam appareat quod erimus. Scimus quod cum apparuerit, similes ei
114 erimus. Numquid quia credimus? Non. Quare ergo? Quoniam videbimus eum sicuti est. 8.
115 Spes, in hac peregrinatione solatium. Quid spes? erit ibi? Spes jam non erit, quando erit res.
116 Etenim ipsa spes peregrinationi necessaria est, ipsa est quae consolatur in via. Viator enim
117 quando laborat ambulando, ideo laborem tolerat, quia pervenire sperat. Tolle illi spem
118 perveniendi, continuo franguntur vires ambulandi. Ergo et spes quae hic est, ad justitiam
119 pertinet peregrinationis nostrae. Ipsum Apostolum audi: Adoptionem, inquit, exspectantes, in
120 nobismetipsis ingemiscimus adhuc. Ubi est gemitus, jam non potest dici illa felicitas, de qua
121 Scriptura dicit, Transiit labor et gemitus. Ergo adhuc, inquit, in nobismetipsis ingemiscimus,
122 adoptionem exspectantes redemptionem corporis nostri. Adhuc ingemiscimus. Quare? Spe
123 enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes. Si enim videt quis, quid sperat?
124 Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. In hac ergo patientia
125 martyres coronabantur; desiderabant quae non videbant, contemnebant quae ferebant. In hac
126 spe dicebant: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an persecutio?
127 an fames? an nuditas? an gladius? Quia propter te. Et ubi est propter quem? Quia propter te,
128 inquit, mortificamur tota die. Propter te. Et ubi est, Beati qui non viderunt et crediderunt?
129 Ecce ubi est, in te est, quia et fides ipsa in te ipso est. An fallit nos Apostolus, qui dicit
130 habitare Christum per fidem in cordibus nostris? Modo per fidem, tunc per speciem: modo
131 per fidem, quamdiu in via, quamdiu in peregrinatione. Quamdiu enim sumus in corpore,
132 peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, non per speciem. 9. Deus beatis erit
133 omnia in omnibus. Charitas sola semper manet. Si hoc est fides, quid erit species? Audi quid
134 erit: Ut sit Deus omnia in omnibus. Quid est, Omnia? Quidquid hic quaerebas, quidquid hic
135 pro magno habebas, ipse tibi erit. Quid hic volebas, quid amabas? Manducare et bibere? Ipse
136 tibi erit cibus, ipse tibi erit potus. Quid hic volebas? Sanitatem corporis fragilem,
137 transeuntem? Ipse tibi immortalitas erit. Quid hic quaerebas? Divitias? Avare, quid enim tibi
138 sufficit, si Deus ipse non sufficit? Sed quid amabas? Gloriam, honores? Deus tibi erit gloria:
139 cui et modo dicitur, Gloria mea, et exaltans caput meum. Jam enim exaltavit caput meum.
140 Caput nostrum Christus est. Sed quid miraris? Quia caput et caetera membra exaltabuntur;
141 tunc erit Deus omnia in omnibus. Hoc modo credimus, hoc modo speramus: cum venerimus,
142 tenebimus; et jam visio erit, non fides: cum venerimus, tenebimus, et jam res erit, non spes.
143 Charitas quid? numquid et ipsa modo est, et tunc non erit? Si amamus credendo et non
144 videndo; quomodo amabimus videndo et tenendo? Ergo charitas erit, sed perfecta erit: sicut
145 Apostolus ait, Fides, spes, charitas, tria haec; major autem horum charitas. Hanc habentes, et
146 in nobis nutrientes, securi illo adjuvante perseverantes in eo, dicamus: Quis nos separabit a
147 charitate Christi? donec ipse misereatur, ipse perficiat. Tribulatio? an angustia? an fames?
148 an nuditas? an periculum? an gladius? Quoniam propter te mortificamur tota die, deputati
149 sumus ut oves occisionis. Et quis supportat? quis omnia tolerat? Sed in his omnibus
150 superamus. Unde? Per eum qui dilexit nos. Ergo, Si Deus pro nobis, quis contra nos?