Initial library
[scpubgit/stemmatology.git] / t / data / shari_base.txt
CommitLineData
b49c4318 11. Praedestinatis nemo nocere valet. Apostolum beatum audivimus exhortantem et
2confirmantem nos, cum diceret nobis: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Pro quibus autem
3sit Deus, superius ostendit, ubi ait: quos autem praedestinavit, illos et vocavit; quos autem
4vocavit, illos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificavit. Quid ergo dicemus ad
5haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Deus pro nobis, ut praedestinaret nos; Deus pro
6nobis, ut vocaret nos; Deus pro nobis, ut justificaret nos; Deus pro nobis, ut glorificaret nos. Si
7Deus pro nobis, quis contra nos? Praedestinavit, antequam essemus; vocavit, cum aversi
8essemus; justificavit, cum peccatores essemus; glorificavit, cum mortales essemus. Si Deus
9pro nobis, quis contra nos? Praedestinatis a Deo, vocatis, justificatis, glorificatis, qui vult
10adversari, paret se, si potest bellare adversus Deum. Ubi enim audivimus, Si Deus pro nobis,
11quis contra nos? nisi qui Deum vincit, non laedit nos. Et quis est qui vincit Omnipotentem?
12Quicumque reluctari voluerit, sibi nocet. Hoc est, quod et Paulo adhuc Saulo de coelo
13Christus clamavit: Non tibi expedit contra stimulum calcitrare. Saeviat, saeviat quantum
14potest; qui calces adversus stimulum mittit, nonne in se ipsum saevit? 2. Deus nobis debitor
15factus ex promissis. In his autem quatuor rebus, quas commendavit Apostolus insignes, quae
16pertinent ad eos pro quibus est Deus, id est, praedestinatione, vocatione,
17justificatione, glorificatione; in his ergo quatuor rebus considerare debemus quid jam
18habeamus, et quid adhuc exspectemus. In his enim quae jam habemus, laudemus Deum
19largitorem: in his quae nondum habemus, teneamus debitorem. Debitor enim factus est, non
20aliquid a nobis accipiendo, sed quod ei placuit promittendo. Aliter enim dicimus homini,
21Debes mihi quia dedi tibi: et aliter dicimus, Debes mihi, quia promisisti mihi. Quando dicis,
22Debes mihi, quia dedi tibi: a te processit beneficium, sed mutuatum, non donatum. Quando
23autem dicis, Debes mihi, quia promisisti mihi: tu nihil dedisti, et tamen exigis. Bonitas enim
24ejus qui promisit, dabit, ne in malitiam fides convertatur. Qui enim fallit, malus est, Deo
25autem numquid dicimus, Redde mihi, quia dedi tibi? Quid dedimus Deo, quando totum quod
26sumus, et quod habemus boni, ab illo habemus? Nihil ergo ei dedimus. Non est
27quemadmodum ista voce exigamus debitorem Deum, maxime dicente nobis Apostolo, Quis
28enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit illi, et
29retribuetur ei? Illo ergo modo possumus exigere Dominum nostrum, ut dicamus: Redde quod
30promisisti, quia fecimus quod jussisti: et hoc tu fecisti, quia laborantes juvisti. 3. Vocati et
31praedestinati sumus gratis. Nemo ergo dicat: Ideo me vocavit Deus, quia colui Deum.
32Quomodo coluisses, si vocatus non fuisses? Si propterea te vocavit Deus, quia coluisti Deum:
33ergo prior dedisti, et retribuit tibi. Nonne istam tibi vocem Apostolus tollit, cum dicit, Aut quis
34prior dedit illi, et retribuetur ei? Sed ecce quando vocatus es, vel jam eras. Quomodo
35praedestinareris, nisi quando non eras? Quid Deo dedisti, quando qui aliquid dares, non eras?
36Quid ergo fecit Deus, quando praedestinavit qui non erat? Quod ait Apostolus: Qui vocat ea
37quae non sunt, tanquam ea quae sunt. Si jam esses, non praedestinareris; nisi aversus esses,
38non vocareris; nisi impius esses, non justificareris, nisi terrenus et abjectus esses, non
39glorificareris. Quis ergo prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in
40ipso sunt omnia. Quid ergo reddimus? Ipsi gloria. Quia non eramus, quando sumus
41praedestinati; quia aversi eramus, quando sumus vocati; quia peccatores eramus, quando
42sumus justificati: agamus Deo gratias, ne remaneamus ingrati. 4. Justificati utrum jam simus.
43Lucta hic in justificatis manens. Proposueramus autem considerare de his quatuor rebus quid
44jam consecuti fuerimus, quid adhuc adipiscendum exspectemus. Praedestinati enim jam
45sumus et antequam essemus. Vocati sumus, quando christiani facti sumus. Jam ergo et hoc
46habemus. Justificati, quid? Quid est, justificati? Audemus dicere, jam hoc tertium habere nos?
47Et erit quisquam nostrum qui audeat dicere, Justus sum? Puto enim hoc esse, Justus sum,
48quod est, peccator non sum. Si audes hoc dicere, occurrit tibi Joannes: Si dixerimus quia
49peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Quid ergo? Nihil
50habemus de justitia? An habemus, sed non totum habemus? Hoc ergo quaeramus. Si enim
51aliquid habemus, et aliquid non habemus; crescat quod habemus, et implebitur quod non
52habemus. Ecce enim baptizati sunt homines, omnia illis peccata dimissa sunt, justificati sunt a
53peccatis; negare non possumus: restat tamen lucta cum carne, restat lucta cum mundo, restat
54lucta cum diabolo. Qui autem luctatur, aliquando ferit, aliquando percutitur; aliquando vincit,
55aliquando perimitur: quomodo de stadio exeat attenditur. Nam si dixerimus quia peccatum
56non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Item, si dixerimus quia justitiae
57nihil habemus, adversum Dei dona mentimur. Si enim justitiae nihil habemus, nec fidem
58habemus: si fidem non habemus, christiani non sumus. Si autem fidem habemus, jam aliquid
59habemus justitiae. Ipsum aliquid, vis nosse quantum sit? Justus ex fide vivit): justus, inquam,
60ex fide vivit; quia credit quod non videt. 5. Justificatio aliqua vere per fidem. Patres, arietes
61sancti, duces Apostoli, quando annuntiaverunt, non solum viderunt oculis, sed etiam manibus
62tractaverunt: et tamen Dominus servans nobis donum fidei, cuidam discipulorum suorum
63tractanti, palpanti, veritatem digitis inquirenti et invenienti, exclamanti, Dominus meus et
64Deus meus; ait ipse Dominus et Deus, Quia vidisti, credidisti. Et nos futuros intuens: Beati,
65inquit, qui non viderunt et crediderunt. Non vidimus, audivimus, et credidimus. Beati
66praedicti sumus, et de justitia nihil habemus? Venit Dominus carnaliter ad Judaeos, et occisus
67est: non venit ad nos, et acceptus est. Populus quem non cognovi, servivit mihi, in obauditu
68auris obedivit mihi. Nos sumus, et de justitia nihil habemus? Omnino habemus. Grati simus
69ex eo quod habemus: ut addatur quod non habemus, et non perdamus quod habemus. Ergo et
70hoc tertium jam agitur in nobis. Justificati sumus: sed ipsa justitia, cum proficimus, crescit. Et
71quomodo crescit dicam, et vobiscum quodam modo conferam; ut unusquisque vestrum jam in
72ipsa justificatione constitutus, accepta scilicet remissione peccatorum per lavacrum
73regenerationis, accepto Spiritu sancto, proficiens de die in diem, videat ubi sit, accedat,
74proficiat et crescat, donec consummetur, non ut finiatur, sed ut perficiatur. 6. Fides justificans
75a fide daemonum discernitur per spem et charitatem. Spes. Charitas. Incipit homo a fide: quid
76pertinet ad fidem? Credere. Sed adhuc ista fides discernatur ab immundis spiritibus. Ad fidem
77quid pertinet? Credere. Sed ait apostolus Jacobus: Et daemones credunt, et contremiscunt. Si
78tantum credis, et sine spe vivis, vel dilectionem non habes: Et daemones credunt, et
79contremiscunt. Quid magnum est, si dicis Christum Filium Dei? Hoc dixit Petrus, et audivit,
80Beatus es Simon Bar Jona: hoc dixerunt daemones, et audierunt, Obmutescite. Ille beatus,
81dicitur ei, Quia non revelavit tibi caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Illi autem
82audiunt, Obmutescite: et hoc ipsum dicunt, et repelluntur. Una vox est: sed Dominus radicem
83interrogat, non florem. Unde dicitur ad Hebraeos: Ne qua radix amaritudinis sursum
84germinans molestet, et per illam contaminentur multi. Prius ergo discerne fidem tuam a fide
85daemonis. Unde eam discernis? Daemones hoc dixerunt timendo, Petrus amando. Adde ergo
86fidei spem. Et quae spes est, nisi de aliqua conscientiae bonitate? Speique ipsi adde
87charitatem. Desuper eminentem viam habemus, dicente Apostolo, Supereminentem viam
88vobis demonstro: Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam,
89factus sum velut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens: et caetera enarrat bona, et sine
90charitate nihil prodesse confirmat. Maneant ergo haec, fides, spes, charitas: major autem
91horum charitas. Sectamini charitatem. Discernite ergo fidem vestram. Jam estis de
92praedestinatis, vocatis, justificatis. Paulus Apostolus dicit: Neque circumcisio aliquid valet,
93neque praeputium; sed fides. Dic adhuc, Apostole, adde, discerne; quia, Et daemones credunt
94et contremiscunt: ergo adde et discerne, daemones enim credunt, et contremiscunt quod
95oderunt. Distingue, Apostole, et circumcide fidem meam, et discerne causam meam de gente
96non sancta. Plane distinguit, discernit, circumcidit. Et fides, inquit, quae per dilectionem
97operatur. 7. Cultus gratuitus Dei. Qui solus animam satiat. Unusquisque ergo, fratres mei,
98inspiciat se intus, appendat se, probet se in omnibus factis suis, bonis operibus suis, quae
99faciat cum charitate, non exspectans retributionem temporalem, sed promissum Dei, faciem
100Dei. Non enim quidquid tibi Deus promittit, valet aliquid praeter ipsum Deum. Omnino me
101non satiaret Deus, nisi promitteret mihi se ipsum Deum. Quid est tota terra? Quid est totum
102mare? Quid est totum coelum? Quid sunt omnia sidera? Quid sol? Quid luna? Quid exercitus
103Angelorum? Omnium istorum Creatorem sitio: ipsum esurio, ipsum sitio, ipsi dico, Quoniam
104apud te est fons vitae. Qui mihi dicit: Ego sum panis qui de coelo descendi. Esuriat et sitiat
105peregrinatio mea, ut satietur praesentia mea. Arridet mundus multis rebus, pulchris, fortibus,
106variis: pulchrior est ille qui fecit, fortior et clarior ille qui fecit, suavior ille est qui fecit.
107Satiabor, cum manifestabitur gloria tua. Fides ergo quae per dilectionem operatur si est in
108vobis, jam pertinetis ad praedestinatos, vocatos, justificatos: ergo crescat in vobis. Fides enim
109quae per dilectionem operatur, sine spe esse non potest. Cum autem venerimus, jam erit ibi
110fides? dicetur nobis, Crede? Non utique. Videbimus eum, contemplabimur eum. Dilectissimi,
111filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Quia nondum apparuit, ideo fides. Filii Dei
112sumus, praedestinati, vocati, justificati: filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus.
113Modo ergo fides, antequam appareat quod erimus. Scimus quod cum apparuerit, similes ei
114erimus. Numquid quia credimus? Non. Quare ergo? Quoniam videbimus eum sicuti est. 8.
115Spes, in hac peregrinatione solatium. Quid spes? erit ibi? Spes jam non erit, quando erit res.
116Etenim ipsa spes peregrinationi necessaria est, ipsa est quae consolatur in via. Viator enim
117quando laborat ambulando, ideo laborem tolerat, quia pervenire sperat. Tolle illi spem
118perveniendi, continuo franguntur vires ambulandi. Ergo et spes quae hic est, ad justitiam
119pertinet peregrinationis nostrae. Ipsum Apostolum audi: Adoptionem, inquit, exspectantes, in
120nobismetipsis ingemiscimus adhuc. Ubi est gemitus, jam non potest dici illa felicitas, de qua
121Scriptura dicit, Transiit labor et gemitus. Ergo adhuc, inquit, in nobismetipsis ingemiscimus,
122adoptionem exspectantes redemptionem corporis nostri. Adhuc ingemiscimus. Quare? Spe
123enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes. Si enim videt quis, quid sperat?
124Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. In hac ergo patientia
125martyres coronabantur; desiderabant quae non videbant, contemnebant quae ferebant. In hac
126spe dicebant: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an persecutio?
127an fames? an nuditas? an gladius? Quia propter te. Et ubi est propter quem? Quia propter te,
128inquit, mortificamur tota die. Propter te. Et ubi est, Beati qui non viderunt et crediderunt?
129Ecce ubi est, in te est, quia et fides ipsa in te ipso est. An fallit nos Apostolus, qui dicit
130habitare Christum per fidem in cordibus nostris? Modo per fidem, tunc per speciem: modo
131per fidem, quamdiu in via, quamdiu in peregrinatione. Quamdiu enim sumus in corpore,
132peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, non per speciem. 9. Deus beatis erit
133omnia in omnibus. Charitas sola semper manet. Si hoc est fides, quid erit species? Audi quid
134erit: Ut sit Deus omnia in omnibus. Quid est, Omnia? Quidquid hic quaerebas, quidquid hic
135pro magno habebas, ipse tibi erit. Quid hic volebas, quid amabas? Manducare et bibere? Ipse
136tibi erit cibus, ipse tibi erit potus. Quid hic volebas? Sanitatem corporis fragilem,
137transeuntem? Ipse tibi immortalitas erit. Quid hic quaerebas? Divitias? Avare, quid enim tibi
138sufficit, si Deus ipse non sufficit? Sed quid amabas? Gloriam, honores? Deus tibi erit gloria:
139cui et modo dicitur, Gloria mea, et exaltans caput meum. Jam enim exaltavit caput meum.
140Caput nostrum Christus est. Sed quid miraris? Quia caput et caetera membra exaltabuntur;
141tunc erit Deus omnia in omnibus. Hoc modo credimus, hoc modo speramus: cum venerimus,
142tenebimus; et jam visio erit, non fides: cum venerimus, tenebimus, et jam res erit, non spes.
143Charitas quid? numquid et ipsa modo est, et tunc non erit? Si amamus credendo et non
144videndo; quomodo amabimus videndo et tenendo? Ergo charitas erit, sed perfecta erit: sicut
145Apostolus ait, Fides, spes, charitas, tria haec; major autem horum charitas. Hanc habentes, et
146in nobis nutrientes, securi illo adjuvante perseverantes in eo, dicamus: Quis nos separabit a
147charitate Christi? donec ipse misereatur, ipse perficiat. Tribulatio? an angustia? an fames?
148an nuditas? an periculum? an gladius? Quoniam propter te mortificamur tota die, deputati
149sumus ut oves occisionis. Et quis supportat? quis omnia tolerat? Sed in his omnibus
150superamus. Unde? Per eum qui dilexit nos. Ergo, Si Deus pro nobis, quis contra nos?
151
152